monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 15
XVII KAL. Nativitas sancti Viti martyris, qui sub Diocletiano et (F. redundat) Antonino imperatoribus multas virtutes operatus est. Fuit enim pater eius Hylas nomine, sacrilegus et impius, qui iussu principum voluit eum avertere a cultura verae divinitatis, sed puer sanctus permansit in confessione verae fidei, erat enim annorum duodecim. Nam multa tormenta pro Christo passus est cum Modesto paedagogo suo, et Crescentia papatissa sua. Nam misit eos persecutor in carcerem, et in clibanum ardentem cum plumbo, resina et pice, sed non nocuit eos ignis, nec leones in ullo eos nocere potuerunt. Novissime vero iuxta fluvium qui dicitur Siler quiescentes sub arbore animas suas Domino reddiderunt.